ch. 9
Di.9.1
Hac mente proximo die festo, cum a conventu
se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito
recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi
tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant,
Di.9.2
certos praeficit, navem triremem armatis
ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in
portu agitare iubet, ut si exercere remiges vellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet,
qua aufugeret ad salutem.
Di.9.3
suorum autem e numero
Zacynthios adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis, iisque dat negotium, ad
Dionem eant inermes, sic ut conveniendi eius gratia
viderentur venire. ii propter notitiam sunt intromissi.
Di.9.4
at illius ut limen intrarant, foribus obseratis in lecto
cubantem invadunt, colligant: fit strepitus, adeo ut
exaudiri posset foris.
Di.9.5
hic, sicut ante saepe dictum
est, quam invisa sit singularis potentia et miseranda
vita, qui se metui quam amari malunt, cuivis facile
intellectu fuit.
Di.9.6
namque illi ipsi custodes, si prompta
fuissent voluntate, foribus effractis servare eum potuissent, quoad illi inermes telum foris flagitantes
vivum tenebant. cui cum succurreret nemo, Lyco
quidam Syracusanus per fenestram gladium dedit, quo
Dion interfectus est.